Nouvelles de ses études et de sa santé.
9 juin 1830.
Ozanamus Materno suo salutem
Ne stupeas latio oleat quod epistola versus
Incedantque uno carmina clauda pede,
Quippe et Romuleæ non fas valedicent linguæ
Et jam Virgilium dedidicisse pudet!
Virgilium, cujus mihi semper carmina cordis
Deliciasque meas deliciasque tuas.
Et quanquam jubeor germanica discere verba,
Illepidosque rudi vote referre sonus,
Me juvat antiquos interdum agitare labores,
Me juvat imparibus ludere versiculis.
Ludere! Miraris verbum : — « Num ludere fas est?
Conveniunt-ne gravi talia verba sophi? »
Esto! me indocilem fateor Zenonis alumnum.
Est mihi quædam intus sordida pigritia.
Ludere amo : fessam recreant justa otia mentem
Atque potest nimius sæpe nocere labor.
Adde quod infirmos pestis mala serpat in artus,
Nam me secretus, me quoque morbus habet.
Sæpe caput mihi sæpe alvam dolor angit iniquus
Et negat officium venter obire suum.
Et nondum crevit morbi vis improba : nondum
Me tenet in lecto vis inimica meo.
Comparibus fatis semper sic alimus ambo.
Nos jungit morbus : jungat amicitia,
Jungat et haud ullo nos jungere desinat ævo
Et, crescente simul tempore, crescat amor.
Difficilis nobis vitæ labor, arida cæli
Est via : præsidio sis mihi, simque tibi!
9° junii 1830.
OZANAM.
Original : Archives Laporte.